- HYACINTHUS Gemma
- HYACINTHUS Gemmainter ardentes, quas India mittit, Strab. memoratur, παντοἰων ἀνθράκων nomine illas comprehendenti, de quibus diximus aliquid supra in voce Anthrax. Eius genera Epiphan. quinque facit, quorum primum θαλαςςίτην vocat, proximum ῥοδηνὸν, unde rubinum fecisse infimam Latinitatem, air Salmas. cui rubinus noster Vererum hyacinthus est, Persis Arabibusque etiam num iaeut, inde detortâ voce: quartum ὑδαρέςτερον et χαυναῖον, quintum περίλευκον, quod circumferentiam habeat albicantem. Idem νἀτιβον, i. e. nativum hyacinthitertium genus vocat, manu et arte non elaboratum, vel a nativo colore, utpote qui inter roseum et dilutiorem, qualis proprie est pastellirubri seu φοινικοπαςτέλλου, quod natif inde Arabibus dictur. Vide Salmas. ad Solin. p. 1332. Plin. l. 37. c. 9. ubi de Iaspidum generibus, ita de hac gemma, Multum ab ea (amethysto) distat hyacinthos, tamen e vicino descendens. Differentia haec, quod ille emicans in amethysto fulgor violaceus, dilutus est in hyacintho. Primo quoque aspectu gratus evanescit, antequam satiet, adeoque non implet oculos, ut pene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore. Hyacinthos Aethiopia mittit, —— praeferuntur Indicae —— Optimae sunt, quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. Funda includuntur perspicuae. Hinc hyacinthizontes gemmae, quae ad Hyacinthum propius accedunt, ut berylli hyacinthizontes, de quibus Salmas. ubi supra, p. 1107. etc. Hyacinthis radiantes galeas haber in voce hac.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.